In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Amen
Te Deum laudamus: te Dominum confitemur.
Te æternum Patrem, omnis terra veneratur.
Tibi omnes angeli, tibi cæli et universæ potestates:
tibi cherubim et seraphim incessabili voce proclamant:
Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus Sabaoth.
Pleni sunt cæli et terra maiestatis gloriæ tuæ.
Te gloriosus apostolorum chorus,
te prophetarum laudabilis numerus,
te martyrum candidatus laudat exercitus.
Te per orbem terrarum sancta confitetur Ecclesia,
Patrem immensæ maiestatis;
venerandum tuum verum et unicum Filium;
Sanctum quoque Paraclitum Spiritum.
Tu rex gloriæ, Christe. Tu Patris sempiternus es Filius.
Tu, ad liberandum suscepturus hominem,
non horruisti Virginis uterum. Tu, devicto mortis aculeo,
aperuisti credentibus regna cælorum.
Tu ad dexteram Dei sedes,in gloria Patris.
Iudex crederis esse venturus.
Te ergo quæsumus, tuis famulis subveni,
quos pretioso sanguine redemisti.
Æterna fac cum sanctis tuis in gloria numerari.
Salvum fac populum tuum, Domine,
et benedic hereditati tuæ. Et rege eos, et extolle illos
usque in æternum. Per singulos dies benedicimus te;
et laudamus nomen tuum
in sæculum, et in sæculum sæculi.
Dignare, Domine, die isto sine peccato nos custodire.
Miserere nostri, Domine, miserere nostri.
Fiat misericordia tua, Domine, super nos,
quemadmodum speravimus in te.
In te, Domine, speravi: non confundar in æternum.
Pater noster qui es in cælis, sanctificetur Nomen Tuum; adveniat Regnum Tuum; fiat voluntas Tua,
sicut in cælo, et in terra.
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie; et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris;
et ne nos inducas in tentationem; sed libera nos a Malo. Quia tuum est regnum et potestas et gloria in saecula. Amen
Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio,
et nunc et semper et in sæcula sæculorum. Amen
Gloria in excelsis Deo.
Et in terra pax hominibus bonae voluntatis.
Laudamus te.
Benedicimus te. Adoramus te. Glorificamus te.
Gratias agimus tibi propter magnam gloria m tuam.
Domine Deus, Rex caelestis, Deus Pater omnipotens.
Domine Fili unigenite Iesu Christe.
Domine Deus, Agnus Dei, Filius Patris.
Qui tollis peccata mundi, miserere nobis.
Qui tollis peccata mundi, suscipe deprecationem nostram.
Qui sedes ad dexteram patris, miserere nobis.
Quoniam tu solus sanctus.
Tu solus Dominus. Tu solus Altissimus, Iesu Christe.
Cum Sancto Spiritu, in gloria Dei Patris.
Amen.
Anima Christi, sanctifica me.
Corpus Christi, salva me.
Sanguis Christi, inebria me.
Aqua lateris Christi, lava me.
Passio Christi, conforta me.
O bone Iesu, exaudi me.
Intra tua vulnera absconde me.
Ne permittas me separari a te.
Ab hoste maligno defende me.
In hora mortis meæ voca me.
Et iube me venire ad te,
ut cum Sanctis tuis laudem te
in sæcula sæculorum. Amen.
Ave Maria ( Latein )
Ave Maria gratia plena Dominus tecum Benedicta tu in mulieribus et benedictus fructus ventris tui - Jesus
Sancta Maria mater dei Ora pro nobis peccatoribus
Nunc et in hora mortis nostrae
Amen
ANGELUS
Angelus Domini nuntiavit Mariae et concepit de Spiritu Sancto.
Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum.
Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui, Jesus.
Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus,
nunc et in hora mortis nostrae. Amen.
Ecce, ancilla Domini. Fiat mihi
secundum verbum Tuum.
Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum.
Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui, Jesus.
Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus,
nunc et in hora mortis nostrae. Amen.
Et verbum caro factum est et habitavit in nobis.
Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum.
Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui, Jesus.
Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus,
nunc et in hora mortis nostrae. Amen.
Ora pro nobis, Sancta Dei Genetrix,
ut digni efficiamur promissionibus Christi.
Oremus. Gratiam Tuam, quaesumus, Domine, mentibus
nostris infunde, ut, qui angelo nuntiante, Christi, filii Tui,
incarnationem cognovimus, per passionem Eius et crucem
ad resurrectionis gloriam perducamur.
Per Eundem Christum, Dominum nostrum. Amen
Magnificat anima mea Dominum,
et exultavit spiritus meus
in Deo salvatore meo;
quia respexit humilitatem ancillae suae.
Ecce enim ex hoc beatam me dicent
omnes generationes,
quia fecit mihi magna qui potens est,
et sanctum nomen eius,
et misericordia eius in progenies et progenies
timentibus eum. Fecit potentiam in brachio suo,
dispersit superbos mente cordis sui;
deposuit potentes de sede et exaltavit humiles.
Esurientes implevit bonis
et divites dimisit inanes.
Suscepit Israel puerum suum,
recordatus misericordiæ suæ,
sicut locutus est ad patres nostros,
Abraham et semini eius in sæcula.
Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio et nunc et semper,
et in sæcula sæculorum. Amen.
Benedictus Dominus, Deus Israel,
quia visitavit
et fecit redemptionem plebis suæ,
et erexit cornu salutis nobis
in domo David pueri sui,
sicut locutus est per os sanctorum,
qui a sæculo sunt, prophetarum eius,
salutem ex inimicis nostris
et de manu omnium, qui oderunt nos;
ad faciendam misericordiam
cum patribus nostris,
et memorari testamenti sui sancti,
iusiurandum, quod iuravit
ad Abraham patrem nostrum,
daturum se nobis, ut sine timore,
de manu inimicorum nostrorum liberati,
serviamus illi, in sanctitate et iustitia
coram ipso omnibus diebus nostris.
Et tu, puer, propheta Altissimi vocaberis:
præibis enim ante faciem Domini
parare vias eius, ad dandam scientiam salutis
plebi eius in remissionem peccatorum eorum,
per viscera misericordiæ Dei nostri,
in quibus visitabit nos
oriens ex alto, illuminare his, qui in tenebris
et in umbra mortis sedent,
ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.
Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio
et nunc et semper, et in sæcula sæculorum.
Amen.